Hľadaný výraz: Ex 26,15-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae, 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. 17 In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. 20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, 21 quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur. 22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas; 23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi. 24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. 25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; 28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. 29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. 30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. 31 Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. 32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. 33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. 36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.

1

mail   print   facebook   twitter